Radulfus, Versus [de dicronis] (Cambridge, Trinity College, 912, pp.363a-366b)

  • 5 (source): A tactu uomeris sulcando terra uomeris
  • 10 (source): Abdicat hic natos abdicat ut hic sibi notos.
  • 12 (source): Abscide ne mense sedeas, abscide remote.
  • 13 (source): Abscidit hic vestes abscidit at ille capillos.
  • 21 (source): Ad leporem leporo set uerba leporis leporo
  • 35 (source): Ambitus hunc torquet gasis ambitus ut exstet.
  • 39 (source): Assiliens subito, murorum claustra subito.
  • 40 (source): Assis plasmatis humani palsantis auctor
  • 43 (source): Bachare fronte litus, tirso bachare petitus
  • 45 (source): Balatro voces, balatro consumit inescas.
  • 47 (source): Bostaris est stabulum bostaris nomine dictum.
  • 48 (source): Calligas oculis caligas dum pallea cersas(?)
  • 50 (source): Cantare, ne spumes; balatro cantare fatiscit.
  • 55 (source): Carnem ne macera carnes prebente macera.
  • 67 (source): Compedis est dignus qui compedis uelud rurssus(?)
  • 71 (source): Complacet aut hero nisi complacet prius hera
  • 75 (source): Conditur in tumulo diues conditur amomo
  • 92 (source): Cum molitur messis aqua moliturque molaris
  • 116 (source): Decidit in lectum postquam decidit hic hostem
  • 120 (source): Dederis si dicas qui secum certa dedere
  • 121 (source): Delinit hic delens, delinit propria mulcens.
  • 125 (source): Demere quid uelles forsan demere per ipsos
  • 126 (source): Demophon reueni quia parte sepe reueni
  • 128 (source): Desidet hic ymo deridet postea limo
  • 130 (source): Desidis ob crimen desidis iam prope limen
  • 148 (source): Diffidit hic fidens diffidit hic male fidens
  • 156 (source): Dum bonus es, morere; malus, aut tua facta morere.
  • 158 (source): Dum caligo caligas auget caligo tenebras
  • 159 (source): Dum comedo libum, comedo non fero sensum.
  • 163 (source): Duris malum ferimus si legis iussa ferimus
  • 164 (source): Dux eminet oues quia fur non eminet arvis
  • 170 (source): Effeta disa'dens effetaque gramina claudens
  • 174 (source): Egere te vitiis nam sic egere sodales.
  • 180 (source): Emicat panes postquam mus emicat antris.
  • 182 (source): Erato corde non das erato metra corde
  • 195 (source): Est forem teretis quibus condimenta teretis
  • 202 (source): Est legis veteris quod dicere falsa veteris.
  • 222 (source): Etatis tenere nullum fac claustra tenere
  • 226 (source): Exidit ex arte prius hanc exiet et ipse
  • 228 (source): Exitus bello sis exitus a germine primo
  • 233 (source): Factis erebo iustis ereboque carebo.
  • 247 (source): Forsan proderis ab eo cui proderis ore
  • 248 (source): Fortunis subitis felicis acta subitis
  • 258 (source): Gutture plumbi ne sint tibi gutture fuse.
  • 266 (source): Hic bello cecidit multos tamen ante cecidit
  • 273 (source): Non cessant bibere qui feces usque bibere
  • 281 (source): Hostes irrita tua ne sint irrita tela
  • 290 (source): Ideo cedis, ideo disponeris, Hebe.
  • 291 (source): Illi te portant humeris ut celsus humeris.
  • 307 (source): In spacio tegetis uix corpora uestra tegetis
  • 314 (source): Incepto domatis siluestria cuncta domatis
  • 315 (source): Incidit in foueam cum incidit prius illa
  • 316 (source): Indicat hic culpas indicat ut hic sibi penas
  • 318 (source): Indicis indiciis indicis clamor ut absit.
  • 328 (source): Iure batos abatis abbatis curia reliquit.
  • 329 (source): Iure pauens inito cum sis consultus inito
  • 356 (source): Martem cum uenere superi uenere videre
  • 379 (source): More (Rore) madens Araris, tellus mage mollis araris.
  • 389 (source): Munere non habito ne posce magis sed abito.
  • 392 (source): Naue paras reduci cupiens ad tecta reduci
  • 393 (source): Ne mandere mihi, tu mecum mandere noli.
  • 394 (source): Ne plus hunc poscas apparet ut apparet escas.
  • 396 (source): Ne tibi sis alius cum sis benefactor alius.
  • 398 (source): Nectaris illicebra numquam nectaris amena
  • 400 (source): Necteris rete cupis forsan nectere per illud
  • 404 (source): Nexibus a teneris sampson detenso teneris
  • 410 (source): Nitere multimode queat ut tua fama nitere
  • 421 (source): Non cessas molere mola set tantum ipsa molere
  • 430 (source): Non gazis obite gentes viciis nec obite
  • 468 (source): Offers si probatos interponere probatos.
  • 491 (source): Plurima si sapitis tamen addite plurs sapitis.
  • 492 (source): Plus equo cupitis ideoque carete cupitis.
  • 493 (source): Plus fama decoris cupior quam laude decoris.
  • 503 (source): Preparet papas vila's ut preparet escas
  • 505 (source): Presbiter est agamus, pariter nos sic et agamus.
  • 529 (source): Procidit ante cadens procidens pluria cerdens
  • 535 (source): Prominet ante ducem qui prominet ducis agmine(?)
  • 553 (source): Quem uirtus decorat hunc laudis fama decorat
  • 555 (source): Querere codre potes quam non reperire querere
  • 557 (source): Quesito Christo nil preter quesito Christum.
  • 571 (source): Qui super resides nuncquam super. alta resides
  • 579 (source): Quo plus hec renitens est ne sit casta renitens.
  • 580 (source): Quod nimium commedis commedis non assimilaris
  • 594 (source): Rustica si satura sis, non minus esto satura.
  • 599 (source): Saxa maris crepido fluctus sonat alta crepido
  • 601 (source): Scire facit mathesis set divinare mathesis
  • 606 (source): Separet ut cunctis hic se, separet in armis.
  • 608 (source): Seriam sallite carnes ne sallite sallo
  • 624 (source): Si mihi plus aberis dicam quod tardus aberis.
  • 629 (source): Si sit condita bene. condita creditur esca
  • 653 (source): Sordibus egere te vel eis cogeris egere.
  • 674 (source): Tangere uis ignem tangere set acrius igne
  • 678 (source): Te sperno canere canere capud quia cerno
  • 684 (source): Tesea si queris Tesea laude frueris.
  • 690 (source): Tu prius aut perreris quam uasti posse pereris
  • 706 (source): Uerus amans amici nomen conquerit amici
  • 709 (source): Uestibus hos amicis facis et quod amicus amicis
  • 712 (source): Uincite peruersos victos uinxite potentes
  • 713 (source): Uincitur hec vectus vinxitur compede uinctus
  • 721 (source): Uis prothos fugere prothi fugere timore
  • 728 (source): Uos male proditis hominum qui proditis illos
  • 730 (source): Ut facias adito notum festiuus adito
  • 732 (source): Ut fundere fide personas fundere sperne.
  • 735 (source): Ut potum recolat anus habet presepe recolat
  • 766 (source): Omen habens arator fuerat diurnus arator
  • 767 (source): Amabo dilectus qui diligit hunc et amabo
  • 768 (source): Purum far acere comedens non dicat acere
  • 769 (source): Pignus amans alere melius tu semper alere
  • 770 (source): Nile licet biberis. nunquam de fonte biberis
  • 771 (source): Ferbum dum colere. tellus temploque colere
  • 772 (source): Postquam concidit. multos hic concidit unus
  • 773 (source): Conspicor grana qua conspicor in fore spica
  • 774 (source): Cantoris uoces sentencia cantoris arcet
  • 775 (source): Considet iste piger. dum considet grauis imber
  • 776 (source): Comata comedo. placeantque comata comedo
  • 777 (source): Compilat scriptum. set compilat iste pilosum
  • 778 (source): Ut ueneris cupido faueat mihi posco cupido
  • 779 (source): Educat hic natos educat ut ad mare magnos
  • 780 (source): Uiribus egide mentis non egide uincens
  • 781 (source): Emeris hunc multi set multo pluris emeris
  • 782 (source): Heremus mundo quamuis heremus sit in antro
  • 783 (source): Uersus elegi set non elegi mihi lecti.
  • 784 (source): Fallere uis fallere prius si denique fallis
  • 785 (source): Hii nequeunt fodere quoniam fodere superbe
  • 786 (source): Primo gignere poteris post gignere fore.
  • 787 (source): Constat te furere: siquid furere neccesse
  • 788 (source): Saxa uolens iacere nolebat pirra iacere
  • 789 (source): Hunida [sic] dic lauere. lauere set adde lauare
  • 790 (source): Bella bonis loquere. set prauis praua loquere.
  • 791 (source): Alta caue ligeris: ne limo nauta ligeris.
  • 792 (source): Libere si metricer: mihi dic iniusta libere.
  • 793 (source): Sub muli latere poterit bene musca latere.
  • 794 (source): Quamuis legere. legere transgressa: legere.
  • 795 (source): Liqueris arte frui ne quando per illa liqueris.
  • 796 (source): Legeris haut unquam contra legeris ut hostem.
  • 797 (source): Non tangat leuitas sacros culpanda leuitas.
  • 798 (source): Exquirat leporem uenatus causa leporem.
  • 799 (source): Nobis per maria maris assit stella maria.
  • 800 (source): Si prauus moreris. ne praua lauare moreris.
  • 801 (source): Occidit ipse paris quamuis occidit achillem
  • 802 (source): Hirce petens oleris: mensa gorgonis oleris.
  • 803 (source): Odimus ut fratres pariter si uosmet odimus
  • 804 (source): Nummis oblitus lethes est oblitus undis.
  • 805 (source): Hunc paciens patere tibi uult sua texta patere
  • 806 (source): Ne doleat parere (lacuna) parere cupisce.
  • 807 (source): Non habet patere qui cernit uasa patere
  • 808 (source): Optas pendere non optas pendere petre.
  • 809 (source): Quem tu pellere uis forsan pellere per illum.
  • 810 (source): Prodite uasa cici post hec prodite ministri.
  • 811 (source): Ut tu prepotes ius est qui prepotes urbe.
  • 812 (source): Permanet iste grauis donec permanet hic queuis.
  • 813 (source): Nil unquam petito: quo corripiare petito.
  • 814 (source): Plus iusto petitis ideoque carete petitis.
  • 815 (source): Est procerum species procerum corpus habere.
  • 816 (source): Peruicis pedibus tu peruicis effuge uirus.
  • 817 (source): Persona uerbifices persona set onama dices.
  • 818 (source): Predico dum legem penam predico futuram.
  • 819 (source): Pellite matres lactatis pellite frigus.
  • 820 (source): Tu tendis peritum te uolens esse peritum.
  • 821 (source): Non quereris quod quereris secam(?) quietis.
  • 822 (source): Ut libros relegat. hic ocia cuncta relegat.
  • 823 (source): Talia qui fingit metra non dat metra talia.
  • 824 (source): Saltibus in ueneris: nunquam ueneris adonis
  • 825 (source): Uenimus ut pridem: sic ante uenimus in edem.
  • 826 (source): Uteris ut parce: non his uteris auare.
  • 827 (source): Error ne detur tibi litera que geminetur.
  • 828 (source): Carmine quod sequitur si queras mox aperitur.
  • 845 (source): Nec omino uacas qui ducis per fora uaccas
  • 846 (source): Non imitas adam peccato non scelus addam
  • 847 (source): Hic male mimum adit prece. qui sceleri scelus addit.
  • 848 (source): Paus adico tura nil addico plus prece pura.
  • 849 (source): Huic aditus fortis. quem territat additus ensis.
  • 850 (source): Illi detur ador cui mensa proximus addor.
  • 851 (source): Nil prodest agere penis aggere prepediente
  • 852 (source): Non est planus ager quoniam lurimus asperat agger
  • 853 (source): Dixerat hic allas: cum dicere debuit alas
  • 854 (source): Allia si sapias: alia mera parte requiras.
  • 855 (source): Dum te pignus alo. non es michi creditus allo.
  • 856 (source): Frigens igne cale uectus mare flamina calle.
  • 857 (source): Quem tam sepe calis qui transis in uia callis
  • 858 (source): Non equus ille calus est quem intrat male callus
  • 859 (source): Tectis pone phalas: ne cernentes ea fallas.
  • 860 (source): Me male quod male sapiat ne condito malle
  • 861 (source): Cum tibi magna pales faueat cur rustice palles.
  • 862 (source): Uberiore sale carnes in caumate salle
  • 863 (source): Sal crepitando salit: si quis primas male sallit.
  • 864 (source): Dic cito care uale qua procumbit latus ualle
  • 865 (source): Te nolebat ana uexisse minucius anna
  • 866 (source): Magni constat anas: cui per fluctus maris annas.
  • 867 (source): Iure uocatur anus. quam plurimus exarat annis.
  • 868 (source): Non hec plus ano sonitum toto dat in anno
  • 869 (source): Ut mage dulce canas: iungas ex ordine cannas
  • 870 (source): Cur canis in canis: albent cui tempora canis.
  • 871 (source): Desursum mana celeste precor mihi manna
  • 872 (source): Mecum mane mane: partem cupiens tibi manne
  • 873 (source): In lacrimis mano: quia pergo pedes sine manno.
  • 874 (source): Mulcet sepe manus mea qui placitat mihi mannus
  • 875 (source): Quod careo pane: facis o nimirum bone panne
  • 876 (source): Non est mens sana qua procedit mala sanna
  • 877 (source): Num bene te sanat: non te mea portio sannat
  • 878 (source): Est tibi tunc uanus cum granis est sine mannus(?)
  • 879 (source): Est hic pene lapis lapidis dans onoma lappis
  • 880 (source): Non ara sed ara fit sermo dignus in arra
  • 881 (source): Est simul baro non corpore sed uice barro.
  • 882 (source): Fuderunt caras animas apud agama carras
  • 883 (source): Hic mihi fit carus quia desunt robora carrus
  • 884 (source): Non est ut faris. te munit copia farris