• 1 (source): A cado dic cecidi, sed dic a caedo cecidi, / Extremum generat occido, sed occido primum / Occido perimo, sed denotat occido labor.
  • 2 (source): A feda Venere numquam venere Sicani.
  • 3 (source): A specio specula speculumque uel hoc speculare / Absque speculari speculabor in hoc speculari
  • 4 (source): A speculor specular dic esse specuque specular.
  • 5 (source): A tactu uomeris sulcando terra uomeris
  • 6 (source): A vitii tribulis absit tua turba tribulis.
  • 7 (source): A. sum dic oberat set ab ero dicis oberat
  • 8 (source): Abbas abbatis cum duplice b sit ab abba.
  • 9 (source): Abdicat exerrans abdicat ut abneget infans
  • 10 (source): Abdicat hic natos abdicat ut hic sibi notos.
  • 11 (source): Abdicat hic spernens abdicat ut arma cohortis
  • 12 (source): Abscide ne mense sedeas, abscide remote.
  • 13 (source): Abscidit hic vestes abscidit at ille capillos.
  • 14 (source): Absidit vir mnas terris deus abscidit undas
  • 15 (source): Absit cura meri, madidum quo cor tibi, Meri.
  • 16 (source): Absit ob illa queri, que noscis turpia queri.
  • 17 (source): Absit porrigo porci dum porigo carmen.
  • 18 (source): Accipe, quas dicronas partes in carmine ponas,
  • 19 (source): Actoris in spoliis actoris virtus habetur.
  • 20 (source): Ad celi decora nos erige, virgo decora.
  • 21 (source): Ad leporem leporo set uerba leporis leporo
  • 22 (source): Ad mea, queso, veni, tua qui prius ad loca veni.
  • 23 (source): Ad nauem malus spectat, malus est uitiosus, / Faux est mala, malum uitium, malum quoque pomum.
  • 24 (source): Ad quid pignus alis, o Dedale, quod caret alis?
  • 25 (source): Ad ripam legeris uter(?) mea musa legis </li>
  • 26 (source): Ad tales breuiter musa docebit iter.
  • 27 (source): Advolat a vanno granum cum flamine vano.
  • 28 (source): Aeris est cataractha porus cataduppaque terre.
  • 29 (source): Agnos, Tirsis, ales sed eas rapiet Iovis ales.
  • 30 (source): Alio(?) pulmonis opus tumidum pulmonibus apta
  • 31 (source): Allevat, extollit; allevat, corpora planat.
  • 32 (source): Ambitus circumdatus est cum tempore signans, / Ambitus est nota circuitus, tantummodo nomen. / Additur his quod et ambitus est affectus honoris, / Quod translatiue dictum credo magis esse.
  • 33 (source): Ambitus est uite set et ambitus decor illi
  • 34 (source): Ambitus hunc rapuit ambitus honoribus ut sit.
  • 35 (source): Ambitus hunc torquet gasis ambitus ut exstet.
  • 36 (source): Ante fruere vadis per aquas, ubi dux michi vadis.
  • 37 (source): Antiqui cavere dixerunt, dico cavere.
  • 38 (source): Arbor popellus, non grandis turba popellus.
  • 39 (source): Assiliens subito, murorum claustra subito.
  • 40 (source): Assis plasmatis humani palsantis auctor
  • 41 (source): Audet non legere melle non legere priores
  • 42 (source): Aut aphatim dicas aphatos quia signat habunde / Aut dic affatim quod uult affatus aperte. / a uerbo fari de quo de crepita fatum / Fatum. mors. uita. canis. deus. ordo
  • 43 (source): Bachare fronte litus, tirso bachare petitus
  • 44 (source): Balatro uerba balatro consumit edenda
  • 45 (source): Balatro voces, balatro consumit inescas.
  • 46 (source): Basia plena favi michi das -- ideo tibi favi.
  • 47 (source): Bostaris est stabulum bostaris nomine dictum.
  • 48 (source): Calligas oculis caligas dum pallea cersas(?)
  • 49 (source): Cantare dum carero uino cantare fatisco
  • 50 (source): Cantare, ne spumes; balatro cantare fatiscit.
  • 51 (source): Cantores cantare canere fenes uoluere
  • 52 (source): Care dico "mane", cum debeo surgere mane.
  • 53 (source): Carmina, Naso, canis pueris bona, non bona canis.
  • 54 (source): Carne, canore, comis me fallit femina comis.
  • 55 (source): Carnem ne macera carnes prebente macera.
  • 56 (source): Carum nemo putet, cuius presentia putet.
  • 57 (source): Cauillo fallo, pro perforo pono cauillo, / Dic caluo primi caput esse, cauumque secundi.
  • 58 (source): Causa profectus sum longe sepe profectus.
  • 59 (source): Cedit papa, pape! Non cedunt munera pape.
  • 60 (source): Centum ducenti cedunt quandoque ducenti.
  • 61 (source): Cesar, templa dica! Dic, ut fiat tibi dica.
  • 62 (source): Christe, mihi mana de celi culmine manna.
  • 63 (source): Christo dederis te si non dederis hosti.
  • 64 (source): Clare, Phebe, mica -- dabitur tibi cum sale mica.
  • 65 (source): Colla domate fera clausi sub domate tecti.
  • 66 (source): Comata ait coma si dat coma pulcra comata
  • 67 (source): Compedis est dignus qui compedis uelud rurssus(?)
  • 68 (source): Compedis in nexu compedis turpiter arto.
  • 69 (source): Compilo, tollo pilos; compilo scripta librorum.
  • 70 (source): Complacet a placeo complacet placat hereto
  • 71 (source): Complacet aut hero nisi complacet prius hera
  • 72 (source): Concidit iste puer cui concidet grauis imber
  • 73 (source): Conculcas acera, cumulatur thus in acera
  • 74 (source): Conditio condo, conditio condio format.
  • 75 (source): Conditur in tumulo diues conditur amomo
  • 76 (source): Conditus est tumulo conditus aromate zeno
  • 77 (source): Consedere duces in nos considere promti.
  • 78 (source): Consiliis initis belli certamen initis.
  • 79 (source): Conspicor aspicio, conspicor colligo spicas, / Tunc ego despicor cum spicis extraho grana, / Despicor at proprie dico cum specto deorsum.
  • 80 (source): Conspicor est video, conspicor colligo spicas. / Inspicoque acuo conspico prelia dico
  • 81 (source): Contrectat palpans, contractat carmina scribens.
  • 82 (source): Conuertens arabas deus hiis non litus arabas
  • 83 (source): Corde nequit cupido descedere longa cupido.
  • 84 (source): Corde rapit cupido quam detinet arta cupido
  • 85 (source): Credimus esse pedis strepitum -- tu, turgide, pedis.
  • 86 (source): Cui messis metitur, cultor metitur agellum.
  • 87 (source): Cuius colla nolis resonant, hunc tangere nolis.
  • 88 (source): Cum dape vescor, edo; sermonem, cum loquor, edo.
  • 89 (source): Cum dicas frenesis, dixisse memento frenesis.
  • 90 (source): Cum fundere leves laticem michi fundere debes
  • 91 (source): Cum lauem laterem de iure pudoris laterem
  • 92 (source): Cum molitur messis aqua moliturque molaris
  • 93 (source): Cum omnia uenere uenere pericula mille
  • 94 (source): Cum pernice pede, cum pugno pernice pugnes.
  • 95 (source): Cum post vina labes, non vini sed tua labes.
  • 96 (source): Cum scriptum relegas scito scriptum cito relegas
  • 97 (source): Cum sic dicatur, oblatrat ferre memento.
  • 98 (source): Cum sis, Christe, lapis stabilis me surripe lappis.
  • 99 (source): Cum sit functus Ytis, quo vir, coniunx, soror itis?
  • 100 (source): Cum sit nemo 'liber', qui non amat est homo liber.
  • 101 (source): Cum tua rura metis, vicini parcito metis.
  • 102 (source): Cum uincis subito victorum claustra subito
  • 103 (source): Cum, frater, obis te vini surripis obbis.
  • 104 (source): Cunctorum procerum corpus debet esse procerum
  • 105 (source): Cur sis, Odo, macer nesciret dicere Macer.
  • 106 (source): Curia dat curas, meretrix Curiaque dolores.
  • 107 (source): Dactile, quid latitas? Exi! Quid publica vitas?
  • 108 (source): Dat pro gente rea superis libamina Rea.
  • 109 (source): De Misus ede Misi, de mitto concipe misi.
  • 110 (source): De cado dic cecidi, sido nil, caedo cecidi,
  • 111 (source): De cado dic recido de cedo sueui(?) recido
  • 112 (source): De medico quereris post hoc de iure quereris
  • 113 (source): De niteo renites de nitor sume renites
  • 114 (source): De pilo paruo pilis depilo uulnero pilis
  • 115 (source): De presente fugit, de preterito quoque fugit.
  • 116 (source): Decidit in lectum postquam decidit hic hostem
  • 117 (source): Decido peccando, decido saxa secando.
  • 118 (source): Dedere cor divis par est, qui tanta dedere.
  • 119 (source): Dederet tibi me nolui pia uota dedere
  • 120 (source): Dederis si dicas qui secum certa dedere
  • 121 (source): Delinit hic delens, delinit propria mulcens.
  • 122 (source): Delirus hic cantat, delirus montibus errat.
  • 123 (source): Delyro discordo, deliro deuio dicas, / Est lyra fons primi, caput est quoque lira secundi.
  • 124 (source): Demere in vicium temptes demere per christum
  • 125 (source): Demere quid uelles forsan demere per ipsos
  • 126 (source): Demophon reueni quia parte sepe reueni
  • 127 (source): Depilat ora pilis; non depilat sine pilis.
  • 128 (source): Desidet hic ymo deridet postea limo
  • 129 (source): Desidet ipse piget set desidet grauius hostis
  • 130 (source): Desidis ob crimen desidis iam prope limen
  • 131 (source): Despicor messem, liventem despicor hostem.
  • 132 (source): Di sit preposita sed dii sunt idola vana.
  • 133 (source): Dic lauit hinc lauere lauat hinc lauere lauere
  • 134 (source): Dic pro vase batum, proprio pro nomine Batum.
  • 135 (source): Dic pro veste capa, sed pars est cappa flagelli.
  • 136 (source): Dic zonam stropheum, palmam dic esse tropheum.
  • 137 (source): Dic, ut dico, cedo pro dic, pro supplico cedo.
  • 139 (source): Dicas latrare latos rictus agitare;
  • 140 (source): Dicere nescit 'hio', quamvis ut bos hiet Yo.
  • 141 (source): Dicetur fluvius rapidus, rabidusque catellus.
  • 142 (source): Dicitur arbor acer, vir fortis et improbus acer.
  • 143 (source): Dicitur esse decus ueneratio, sed decor oris: / Illius decoris, huius dic esse decoris.
  • 144 (source): Dico Magdalene sed Magdalena legatur.
  • 145 (source): Dico frequenter here "michi dic: michi noctibus here".
  • 146 (source): Dico toreuma thorum geometre dic theoreuma.
  • 147 (source): Dictio profertur, dicio dominatur in urbe.
  • 148 (source): Diffidit hic fidens diffidit hic male fidens
  • 149 (source): Diligit hic amabo nimpham quam sic amabo
  • 150 (source): Dis declinabis sed dis sit prepositiva
  • 151 (source): Dissillaba dicitur in metro dictio "vehemens."
  • 152 (source): Dixerunt videre prisci sed dico videre.
  • 153 (source): Docta Sibilla manet, scribe sapientia manet.
  • 154 (source): Docto crede duci, si vis ab eo bene duci.
  • 155 (source): Dum Iudas cecidit hunc mortis dextra cecidit.
  • 156 (source): Dum bonus es, morere; malus, aut tua facta morere.
  • 157 (source): Dum caligas caligo caligo lumina claudit.
  • 158 (source): Dum caligo caligas auget caligo tenebras
  • 159 (source): Dum comedo libum, comedo non fero sensum.
  • 160 (source): Dum commedo de commedo loquar atque commedo
  • 161 (source): Dum grex minatur, lupus illi dente minatur.
  • 162 (source): Dum super alta sedes, casum prodit tibi sedes.
  • 163 (source): Duris malum ferimus si legis iussa ferimus
  • 164 (source): Dux eminet oues quia fur non eminet arvis
  • 165 (source): Dux ibi, Pluto, manes, ubi terrent tristia Manes.
  • 166 (source): Ecce senecta repens properat cum tempore repens.
  • 167 (source): Educat hic catulos, ut mox educat in apros.
  • 168 (source): Educo prima facit, educo tertia dicit, / Sic facit as alo, sicut is est ab alo. / A metor exit eris, uariatur metor in aris. / Prima dico colo, tertia dico colo, / Prima uado lego, tertia uado lego.
  • 169 (source): Educo socios set caros educo natos
  • 170 (source): Effeta disa'dens effetaque gramina claudens
  • 171 (source): Effeta discludens sonat; est effeta senectus.
  • 172 (source): Effluit hunc arraris agri illic bobus araris.
  • 173 (source): Egere cum senes quia sic egere priores
  • 174 (source): Egere te vitiis nam sic egere sodales.
  • 175 (source): Egere te vitiis si non vis (semper?) egere.
  • 176 (source): Egide manibus chiron cadis egide 'tet'natus
  • 177 (source): Eide(sic) uenit papas apparet ut apparet estas
  • 178 (source): Elige non(?) gerere possis ad fata gerere
  • 179 (source): Emeris aut emeris non signabis emeris
  • 180 (source): Emicat panes postquam mus emicat antris.
  • 181 (source): En venit hora: veni, mea! Tu venies, ego veni.
  • 182 (source): Erato corde non das erato metra corde
  • 183 (source): Erato non est erato contenta palata
  • 184 (source): Ergo versifico -- dic cuivis, que tibi dico.
  • 185 (source): Eris servus eris, si te species trahit eris.
  • 186 (source): Erudit hic pueros clamans erudit assellus
  • 187 (source): Esse caducum dico caduldum quod casa fertur.
  • 188 (source): Est affates primi capud affatosque secundi
  • 189 (source): Est arbor ficus sed res est regia fiscus.
  • 190 (source): Est brevianda 'quoque' coniunctio carmine quoque.
  • 191 (source): Est capitis cirrus, rex fortis in agmine Cirus.
  • 192 (source): Est dea dicta Ceres, locus est cognomine Ceres.
  • 193 (source): Est ebes hic ebetis ebeo dat ebes et ebetis
  • 194 (source): Est ebet hinc ebeto set ebi foris iussit ebeto
  • 195 (source): Est forem teretis quibus condimenta teretis
  • 196 (source): Est heroes sapitis est plena coquina sapitis
  • 197 (source): Est homo morosus, si sit bene morigeratus, / At si sit tardus, tunc dicitur esse morosus: / Mos me morosum, mra me facit esse morosum.
  • 198 (source): Est humus hic amatus amatuntis amor. dat amatus
  • 199 (source): Est in amore mori Veneris se subdere mori.
  • 200 (source): Est in cantore quod non in cantore vate.
  • 201 (source): Est kurie dominus kurie sit tibi portus.
  • 202 (source): Est legis veteris quod dicere falsa veteris.
  • 203 (source): Est meus iste nepos; fugit cum coniuge Nepos.
  • 204 (source): Est mihi dux alius sis ergo ductor alius
  • 205 (source): Est nivis atque picis albedo nigredoque picis.
  • 206 (source): Est oblita Dei meretrix, tamen oblita sorde
  • 207 (source): Est oblitus homo sunt oblita tela veneno
  • 208 (source): Est pape bulla, Grece sententia bula.
  • 209 (source): Est presens commedit est preteritumque commedit
  • 210 (source): Est sine fraude furor michi, si mea gaudia furor.
  • 211 (source): Est sodes amabo, virtutem semper amabo.
  • 212 (source): Est tecti doma, studii celebrabile dogma.
  • 213 (source): Est tellus Amatus, est noster amicus amatus; Et si sit tellus, Amatuntis dat genitivo.
  • 214 (source): Est tibi, Thay, nitor, in quem super omnia nitor.
  • 215 (source): Est uitrum saphirum, pro gemma dico saphirum.
  • 216 (source): Est vates Arator, cultor telluris arator.
  • 217 (source): Est verbum supera, mulierum suppura dicas.
  • 218 (source): Est vermis teredo pproluis de vermo teredo
  • 219 (source): Est vestis poderis (typo?) non magni ponderis una.
  • 220 (source): Est, michi crede, mithos vestis set fabula mithos.
  • 222 (source): Etatis tenere nullum fac claustra tenere
  • 223 (source): Evo repente venit ecce senecta repente.
  • 224 (source): Excitat hinc oritur, excitat nascitur inde.
  • 225 (source): Excitus exurgit, excitus tendit in hostem;
  • 226 (source): Exidit ex arte prius hanc exiet et ipse
  • 227 (source): Exitus a uilla cum sis exitus ab illa
  • 228 (source): Exitus bello sis exitus a germine primo
  • 229 (source): Expers esse iugi Veneris nequeo prece iugi.
  • 230 (source): Expletis ciatis multi periere sciatis.
  • 231 (source): Fac ope navis eas, ut sit tibi pervius Eas.
  • 232 (source): Facit elegi quos elegi quia clerici legi
  • 233 (source): Factis erebo iustis ereboque carebo.
  • 234 (source): Fallere si cupias fraudes fallere per ipsas
  • 235 (source): Fame nomen ebes Ganimedis supplicat Ebes.
  • 236 (source): Far licor emollit, mola mobilis emolit illud.
  • 237 (source): Femina vult parere tamen hec parere recusat.
  • 238 (source): Fer Iovis ira choram dum fulmen agit Iove coram.
  • 239 (source): Feruere sic frendo sic arido fragoque tergo
  • 240 (source): Fex auricalcum sed Flaccus fert oricalcum.
  • 241 (source): Figere uis iustis forsan figere per ipsum
  • 242 (source): Fixum pone solum breve, longum mobile solum.
  • 243 (source): Florum quisque rose cedit non frigore rose.
  • 244 (source): Fluminis araris plebs agrestis araris
  • 245 (source): Fonte laueris ut hoc te christi laueris unda
  • 246 (source): Forma senilis anus, pars quedam corporis anus.
  • 247 (source): Forsan proderis ab eo cui proderis ore
  • 248 (source): Fortunis subitis felicis acta subitis
  • 249 (source): Frix ubi floret hebes, et marcidus est decor Hebes.
  • 250 (source): Fur, obstante sera, non furta facit nisi sera.
  • 251 (source): Gallinas acere pasci. mera dicis acere
  • 252 (source): Gaudet equus phaleris cuius faleris ab arte.
  • 253 (source): Gaudet porca luto, gaudet caro sordida luto.
  • 254 (source): Glebas, unce, vomis -- ideo nomen tibi vomis.
  • 255 (source): Grais Troia minans cecidit, non se bene minans.
  • 256 (source): Gratulor in silvis cuculo, per claustra cucullo.
  • 257 (source): Gustu libellum, visu commendo libellum.
  • 258 (source): Gutture plumbi ne sint tibi gutture fuse.
  • 259 (source): H retinet Pasche sed non de pascere pasce; / Si veteres sequeris primum sub fine tenebis.
  • 260 (source): Hactoris in clipeis actoris gloria causis
  • 261 (source): Hec renovata sapis, numerata sed illa tenebis.
  • 262 (source): Hee mihi sunt edere quas non edere capelle.
  • 263 (source): Henchie(?) non poteris bene si poteris ob esse
  • 264 (source): Herbam dic ysopum sed isopo spargitur unda.
  • 265 (source): Heremus placidus heremus cum constat in aruis
  • 266 (source): Hic bello cecidit multos tamen ante cecidit
  • 267 (source): Hic locus est mete: venit 'explicit'. Ergo valete.
  • 268 (source): Hic luter est lavacrum, later hic quod tegula fertur.
  • 269 (source): Hic moror hic habito tu scurra vagaris abito
  • 270 (source): Hic polit, ergo pavit; pastum dedit hic, quia pavit.
  • 271 (source): Hic ubi calcabo violas non sponte cacabo.
  • 272 (source): Hic venit baro, venit tamen sine barro.
  • 273 (source): Non cessant bibere qui feces usque bibere
  • 274 (source): Hinc probo proceros, quia dedecus est brevis heros; / Est procerum vere procerum corpus habere. [cf.]
  • 275 (source): Hinnulus in siluis, hinule queruntur in ortis / Hoc petit .n. duplicem, cum simplice scribitur illud
  • 276 (source): Histrio vult canere, senior canere videtur.
  • 277 (source): Hoc in amore noto, quod eo me nescio noto.
  • 278 (source): Hoc olus hinc olere set oles deducit olere
  • 279 (source): Horret ager tribulis potat ouina(?) tribulis
  • 280 (source): Hostem vincire poterit qui vincere suevit.
  • 281 (source): Hostes irrita tua ne sint irrita tela
  • 282 (source): Hostes quos honero non gratis rebus honoro.
  • 283 (source): Hostia claude celer, ut clausa per hostia celer.
  • 284 (source): Hostibus apparet rex hostis ut apparet arma
  • 285 (source): Hostis diffidit quem Christus diffidit olim
  • 286 (source): Huic dat thura Claros, radios qui dat sibi claros.
  • 287 (source): Huic si de te dederis cum toto pectore deris (sic)
  • 288 (source): I dicit vade, sed sunt hii quos amo docti.
  • 289 (source): Ideo cedis ideo me ledere queris
  • 290 (source): Ideo cedis, ideo disponeris, Hebe.
  • 291 (source): Illi te portant humeris ut celsus humeris.
  • 292 (source): Illis, si qua seres, dabis et byssum tibi Seres.
  • 293 (source): Illos hamamus quos non ut oportet amamus.
  • 294 (source): Immemor oblitus notat, oblitus est maculatus, / Huic obliuiscor, est illius oblino coeptum.
  • 295 (source): Impius est Phalaris, studet ut falaris ab ipso.
  • 296 (source): Implet mamma sinum lactisque coagula sinum.
  • 297 (source): In bostaris boues bostaris esse solent
  • 298 (source): In carnis tenere uiciis me nolo tenere
  • 299 (source): In fervente pira quicquid omnis femina Pirra.
  • 300 (source): In fundo patere scio crimina multa patere.
  • 301 (source): In me, Serlonem, non respice sed racionem:
  • 302 (source): In mediis dicronas has, lector, percipe partes
  • 303 (source): In montis latere fures ego nosco latere
  • 304 (source): In rate triste malum, cum frangit navita malum.
  • 305 (source): In ripa Ligeris caveas ne forte ligeris.
  • 306 (source): In silvis lepores, in verbis quere lepores!
  • 307 (source): In spacio tegetis uix corpora uestra tegetis
  • 308 (source): In te quando tumet vitium, fer opem tibi tumet.
  • 309 (source): In te, Cache, furis -- fraus cessat in Hercule furis.
  • 310 (source): In terris galeas, in aquis horresco galeas.
  • 311 (source): In ueteri cacabo medico faciente caccabo
  • 312 (source): In veteri cacabo veteri pro sorde cacabo.
  • 313 (source): In veteri carro caro venit munere caro.
  • 314 (source): Incepto domatis siluestria cuncta domatis
  • 315 (source): Incidit in foueam cum incidit prius illa
  • 316 (source): Indicat hic culpas indicat ut hic sibi penas
  • 317 (source): Indicis indiciis indicis uota puelli
  • 318 (source): Indicis indiciis indicis clamor ut absit.
  • 319 (source): Induo me galeam; galeatus duco galeam.
  • 320 (source): Ingens scorta penes colitur pro numine penes.
  • 321 (source): Innuba pronuba connuba subnuba corripiantur / Innubo cum pro. uel cum con. uel sub tibi producit.
  • 322 (source): Inter leuitas absit leuitas animorum.
  • 323 (source): Intrat nauta fretum, ventorum turbine fretum.
  • 324 (source): Inuitus traheris set postea sponte traheris
  • 325 (source): Irrita ne fiant non irritemur ad iram.
  • 326 (source): Irritat euacuat, irritat prouocat iras.
  • 327 (source): Iupiter inquit "ovo, quia Tyndaris exit ab ovo".
  • 328 (source): Iure batos abatis abbatis curia reliquit.
  • 329 (source): Iure pauens inito cum sis consultus inito
  • 330 (source): Iure paues inito quod uis discernis inito
  • 332 (source): Justus homo pendit, latro pendet, uterque pependit. / Pendere tortoris, sed dic pendere doloris. / Pendere vult iustus, sed vult pendere malignus.
  • 333 (source): Labilis ad metas laberis laberis etas
  • 334 (source): Latro pendere debet, sed pendere lictor.
  • 335 (source): Laudo cum legere quia post tua fata legere
  • 336 (source): Legeris ad dampnum si tu legeris ad ortum
  • 337 (source): Legibus herebo sanctis hereboque carbo
  • 338 (source): Legis iussa tene - cingent tua tempora thene.
  • 339 (source): Leuitas sacros leuitas facit in uia marcos
  • 340 (source): Liberet ut salm(?) et equis ubi forte liberet
  • 341 (source): Liberet ut virgo nos exorare liberet.
  • 342 (source): Libris nocte vaca; tibi sit per pascua vacca.
  • 343 (source): Licaon amicum laniando ledit amicum
  • 344 (source): Ligonis urbs f'o- non fossa labore ligonis
  • 345 (source): Liqueris alta nix sole soluta liqueris
  • 346 (source): Litem de statere dissolvit lingua statere.
  • 347 (source): Littera t duplicat, t litora non duplicabit.
  • 348 (source): Longa nequit cupido iecur raciare cupido
  • 349 (source): Ludentes domate fera corda domate bibentes
  • 350 (source): Ludum laudo pile, Plus laudo pocula pile.
  • 351 (source): Mali mala male malo michi quam mala male.
  • 352 (source): Malo te furere quam si furere malingne(?)
  • 353 (source): Mandere mella uolo cum tu mandere uenito
  • 354 (source): Mannos dico feros quorum gerit ungula feros.
  • 355 (source): Margarita lapis sed Margareta puella.
  • 356 (source): Martem cum uenere superi uenere videre
  • 357 (source): Mater ut educat pullos hos educat ante.
  • 358 (source): Mater, Achille, Tetis; soror Occeani dea Thetis.
  • 359 (source): Me famulantur heri fallit que nil dedit eri.
  • 360 (source): Me ferus usque feris, quamvis michi mollia feris.
  • 361 (source): Me gravat ille labor, pro cuius pondere labor.
  • 362 (source): Me mea merentem faciunt mala plura merentem.
  • 363 (source): Me terret quod humor, non terret quod sonat humor.
  • 364 (source): Megere non facere fas est ad faua megere
  • 365 (source): Meiere mingentis; lis est metuenda Megere.
  • 366 (source): Mel defertur api cum ros descendit ab Api.
  • 367 (source): Mel producit apis, cornu ferit impius Apis.
  • 368 (source): Mens tibi quando cois, dapibus sit predita Cois.
  • 369 (source): Mente manente mera canis est Priameia Mera.
  • 370 (source): Merx mercicula sed mercedula dat tibi merces.
  • 371 (source): Micat dat emicat micat emicat estque resultat
  • 372 (source): Miles amat leporem, sed virgo decora leporem
  • 373 (source): Miles habet galeam set habet pyreta galeam
  • 374 (source): Millitis his ebetis non est quod semper hebetis.
  • 375 (source): Mirratur mirra, miratur dat tibi miror.
  • 376 (source): Misit hyemps butirum dicas estate butirum
  • 377 (source): Mobile curto ruta, longo non mobile ruta.
  • 378 (source): Mons est (Est mons Tra) Garganus, vir Garganus excolit illum (incola montis: Comp.)
  • 379 (source): More (Rore) madens Araris, tellus mage mollis araris.
  • 380 (source): Moribus esto prior, qui diceris in grege prior.
  • 381 (source): Mors est decessus, removet discessus amicum.
  • 382 (source): Mors rapit atra Coram: Dis crimen agit grave coram.
  • 383 (source): Morticina cadunt ferro, morticina morbo.
  • 384 (source): Mos me morosum, mora me facit esse morosum.
  • 385 (source): Multa uiri cupitis ideoque carere cupitis
  • 386 (source): Multi videre, que non potuere videre.
  • 387 (source): Multis multa dedi, que non cuperem michi dedi.
  • 388 (source): Munda caro luto fit, lutulenta luto.
  • 389 (source): Munere non habito ne posce magis sed abito.
  • 390 (source): Mus ait "antra cavi non arta cavans male cavi".
  • 391 (source): Naso cantat Abas et Abantis erit genitivus.
  • 392 (source): Naue paras reduci cupiens ad tecta reduci
  • 393 (source): Ne mandere mihi, tu mecum mandere noli.
  • 394 (source): Ne plus hunc poscas apparet ut apparet escas.
  • 395 (source): Ne sis solus eques, tibi me per equum, precor, eques.
  • 396 (source): Ne tibi sis alius cum sis benefactor alius.
  • 397 (source): Nec dicas ferra nec det pluralia ferum.
  • 398 (source): Nectaris illicebra numquam nectaris amena
  • 399 (source): Nectaris si pleus vtrum nectaris per illud
  • 400 (source): Necteris rete cupis forsan nectere per illud
  • 401 (source): Nentis habere colum, colantis pocula colum.
  • 402 (source): Nescio, quanta Fari qualisve potentia, fari.
  • 403 (source): Nevos sepe lini calido de semine lini.
  • 404 (source): Nexibus a teneris sampson detenso teneris
  • 405 (source): Ni stipe venires, quovis mage grata venires.
  • 406 (source): Nil ego sponte levo, quod sit lateri grave levo.
  • 407 (source): Nil mage triste fame, valide nil comparo fame.
  • 408 (source): Nil probo virosum, tamen agmen laudo virosum.
  • 409 (source): Nimpha lauans lateres utrum(?) lodice lateres
  • 410 (source): Nitere multimode queat ut tua fama nitere
  • 411 (source): Nitere, formose, formosa mente nitere.
  • 412 (source): Nobilis est heremus, tamen hanc heremus adire.
  • 413 (source): Nomen comedi; verbum non longo, comedi.
  • 414 (source): Nomen habens Amicus non est michi fidus amicus.
  • 415 (source): Nomen ubique fimus; verbum ne corripe, fimus.
  • 416 (source): Nomen ubique trudes; verbum ne corripe, trudes.
  • 417 (source): Non alios cura, nisi qui curant tua iura.
  • 418 (source): Non audes legere quicquid legere priores.
  • 419 (source): Non biberis mera biberis qui brache biberis
  • 421 (source): Non cessas molere mola set tantum ipsa molere
  • 422 (source): Non decet illa legi, que sunt contraria legi.
  • 423 (source): Non deus est alius non est deitatis alius
  • 424 (source): Non eget ille fide, cui mentis gratia fide.
  • 425 (source): Non est Egide devictus ab egide fortis.
  • 426 (source): Non est dignus equo, cui carior est equus equo.
  • 427 (source): Non est res mira quod stillat ab arbore mirra.
  • 428 (source): Non est tuta nisi sine Niso filia Nisi.
  • 429 (source): Non facias recte si vis mihi tendere rethe.
  • 430 (source): Non gazis obite gentes viciis nec obite
  • 432 (source): Non honerosa levis res est, non aspera levis.
  • 433 (source): Non ibis molitum si molitum decus ibis
  • 434 (source): Non levitate mole sed aque currit rota mole.
  • 435 (source): Non me movere, que possunt summa movere.
  • 436 (source): Non me subsanna tibi suplico, casta Susanna.
  • 437 (source): Non michi tolle pilum, ne te tollat tibi pilum.
  • 438 (source): Non multis poteris bene si poteris abesse.
  • 439 (source): Non nisi digna fide michi dicas, et michi fide.
  • 440 (source): Non peritum tendis si uis audire peritum
  • 441 (source): Non possum iacere quo tendo nocte iacere
  • 442 (source): Non probitate vires, nisi sint animi tibi vires.
  • 443 (source): Non sine prole parens, non sum nisi pareo parens.
  • 444 (source): Non sunt res eadem qua uoce notantur eadem
  • 445 (source): Non sunt securi, qui dant sua colla securi.
  • 446 (source): Non tendit peritum qui vult audire peritum.
  • 447 (source): Non tibi, Troia, dares famam, quam dat tibi Dares.
  • 448 (source): Non tribules dominans uicinos siue tribules
  • 449 (source): Nos accersimus sed nos accessimus aras.
  • 450 (source): Nos modo sevimus, sed semina sevimus olim
  • 451 (source): Nos redimire velit redimit quos sanguine Christus.
  • 452 (source): Nosceris instanti noceris luce sequenti
  • 453 (source): Notus voce canis annosaque tempora canis.
  • 454 (source): Nullius illa vicis, que mers est publica vicis.
  • 455 (source): Nullus querit heros, ubi maximus est deus heros.
  • 456 (source): Nutrio curtat alo, producit spiritus alo.
  • 457 (source): O michi care comes, precor ut te murice comes.
  • 458 (source): O ver, quando venis, trahis e terre tima venis.
  • 459 (source): Obliquis mulier et "herus" demonstrat et "heros."
  • 460 (source): Oblitus est maculis oblitus sobrietatis
  • 461 (source): Oblitus est vino, sed non oblitus amoris
  • 462 (source): Obnixus muris infundo pocula murris.
  • 463 (source): Obsonor iratus; obsonor prandia sumens.
  • 464 (source): Occidit perimens ibi occidit ad mare tendens
  • 465 (source): Occido labando, volucres occido premendo.
  • 466 (source): Occultis additis, hostes, me semper aditis.
  • 467 (source): Offero dona viro; ditissimus est homo Vireo.
  • 468 (source): Offers si probatos interponere probatos.
  • 469 (source): Opto plura peti, sed non peto lumina peti.
  • 470 (source): Orpheu, nulla fidis tangit, quos tangere fidis.
  • 471 (source): Os premo, tracto femur ... Superest, quod cetera femur.
  • 472 (source): Ostentat mathesis quod sit fugienda mathesis.
  • 473 (source): Pannis pellitis algorem pellitis omnem.
  • 474 (source): Passu pernice pro pernice uos procul ite
  • 475 (source): Pastor cambucam, sambucam fert faleratus.
  • 476 (source): Pastor oues baculo minat, lupus ore minatur, / Hoc producatur, illud quoque corripiatur.
  • 477 (source): Pauper persona non est (mea) persona regi.
  • 478 (source): Peccatum ferimus si quos sine iure ferimus.
  • 479 (source): Peius conditur species que conditur intus.
  • 480 (source): Pelagriis est presens pelagriis neupma(?) futuri
  • 481 (source): Pendere vult iustus, sed non pendere malignus
  • 482 (source): Per Stigiale nemus nos Parce stamina nemus.
  • 483 (source): Per mare tuta natas comitans Nerey, Teti, natas.
  • 484 (source): Per na minor sequeris uictor maior requeris
  • 485 (source): Per tanti ferimus percussi iure ferimus
  • 486 (source): Perflat summa Nothus, crebro michi flamine notus.
  • 487 (source): Pergamus ut nutet pergamus milite cincti.
  • 488 (source): Philosophi mathesim breviant vatesque mathesim
  • 489 (source): Pignere res dant e, per o dico pignora natos.
  • 490 (source): Pingit aculeus artat eculeus trait artus
  • 491 (source): Plurima si sapitis tamen addite plurs sapitis.
  • 492 (source): Plus equo cupitis ideoque carete cupitis.
  • 493 (source): Plus fama decoris cupior quam laude decoris.
  • 494 (source): Plus ualet in latere quam ventu umida(?) latere
  • 495 (source): Pollice tango lyram, facio cum vomere lyram.
  • 496 (source): Pondera parva stipes, robur non fertile stipes.
  • 497 (source): Populus est arbor, populus collectio gentis, / Populus est aliquid, sed nihil est populus.
  • 498 (source): Porcum nutrit ara, gentilis eum necat ara.
  • 499 (source): Possidet edilis edes; caro fertur edulis.
  • 500 (source): Post res egestas rerum succedit egestas.
  • 501 (source): Predico cum moneo predico cum memorate
  • 502 (source): Prelia dum petitis lugetis sepe petitis.
  • 503 (source): Preparet papas vila's ut preparet escas
  • 504 (source): Prepotens iuris preses qui prepotes urbe
  • 505 (source): Presbiter est agamus, pariter nos sic et agamus.
  • 506 (source): Presens pone fodit; non preteritum breve, fodit.
  • 507 (source): Presens pone fugit; non preteritum breve, fugit.
  • 508 (source): Presens pone legit; non preteritum breve, legit.
  • 509 (source): Presens, crede, scabit; non preteritum breve, scabit.
  • 510 (source): Presentes requiris ventros postque requeris
  • 511 (source): Presenti quereris sed forsan inde quereris.
  • 512 (source): Prestat dum comedo mihi comedo deus horam
  • 513 (source): Prestat in ede focis iungi quam per mare focis.
  • 514 (source): Prestolor (Prestor Acc) expectans (-ens Acc); prestolor, [fio] (quero Acc) favorem.
  • 515 (source): Prestolor exspecto, prestolor querere dico.
  • 516 (source): Primam maledico dum produco maledico
  • 517 (source): Pro gremio grabatum pro lecto pone grabatum
  • 518 (source): Pro levitate levi, pro plano dicito levi.
  • 519 (source): Pro lingua glossa, dices in codice glosa
  • 520 (source): Pro nigro fuscus, pro musca dicito fucus.
  • 521 (source): Pro plano leuis, sed pro leuitate leuis dic, / Alleuiat simul et leuigat ista probant.
  • 522 (source): Pro regione Tyro, pro forti milite tyro.
  • 523 (source): Pro sapiente Linum, pro quodam semine linum.
  • 524 (source): Pro semente satus, pro quodam paupere Satus.
  • 525 (source): Pro sodes amabo non significabit amabo
  • 526 (source): Pro supporto levo, pro levigo dicito levo.
  • 527 (source): Pro uitro saphirum pro gemma pone saphirum
  • 528 (source): Pro veloce citus breviant, non de scio scitus.
  • 529 (source): Procidit ante cadens procidens pluria cerdens
  • 530 (source): Procreat ortus olus, coquit amphora, devorat Olus.
  • 531 (source): Proderit amata fax, me dum spernit amata.
  • 532 (source): Prodimus hic nosmet si non prodimus in hostes.
  • 533 (source): Prodire multa mala prah' prodire ministri
  • 534 (source): Proferri butirum poterit bene sive butirum.
  • 535 (source): Prominet ante ducem qui prominet ducis agmine(?)
  • 536 (source): Pulcra decensque coma capud ornat scriptaque comma.
  • 537 (source): Qua tu pellere ueris forsa pellere mortem
  • 538 (source): Quamvis arte nates, tamen apparent tibi nates.
  • 539 (source): Quando ministro penum, diadema parum probo Penum.
  • 540 (source): Quando uirent apia non invidet appia Rome.
  • 541 (source): Quanto plus aberis tanto mage uilis haberis
  • 542 (source): Quas tu dente rapis, comes est inflacio rapis.
  • 543 (source): Quas tulerant hedere f'r'ondes edere capelle
  • 544 (source): Quas tuus Henricus mediarum tradit ad artes.
  • 545 (source): Que bona sunt relegas et postea scripta relegas
  • 546 (source): Que confusa sono distincta vocabula pono.
  • 547 (source): Que dei sunt eadem trutina ponantur eadem
  • 548 (source): Que medias mutant eadem uox esse recusant;
  • 549 (source): Que nondum legeris post hec mea scripta legeris
  • 550 (source): Que statuere Cures, non illa refellere cures.
  • 551 (source): Que subito(?) moreris utrum per pauca moreris
  • 552 (source): Que tua fata voces, fatorum consule voces.
  • 553 (source): Quem uirtus decorat hunc laudis fama decorat
  • 554 (source): Quem voco quando calo, fert ligna meus michi calo.
  • 555 (source): Querere codre potes quam non reperire querere
  • 556 (source): Quereris aut quereris quereris et in quereris
  • 557 (source): Quesito Christo nil preter quesito Christum.
  • 558 (source): Qui cernes maceras uitare memento macertas
  • 559 (source): Qui diis templa dicant, qui dii sint, hoc michi dicant.
  • 560 (source): Qui fecit maria natus fuit ille Maria.
  • 561 (source): Qui me suggilat, iugulat, sed scripta sigillat.
  • 562 (source): Qui michi mente sedet, mentis michi vulnera sedet.
  • 563 (source): Qui misere vivunt non se misere Tonanti.
  • 564 (source): Qui necat occidit set qui cadit occidit ille
  • 565 (source): Qui recte graderis cum uis bene recte graderis
  • 566 (source): Qui rem nosse soles, dic 'solem', desine 'soles'.
  • 567 (source): Qui resides causas resides. expone resides
  • 568 (source): Qui rigat, ille lavit; qui mundavit, bene lavit.
  • 569 (source): Qui satis ex olere, te numquam tedet olere.
  • 570 (source): Qui scripsit carmen sit benedictus amen.
  • 571 (source): Qui super resides nuncquam super. alta resides
  • 572 (source): Quicquid habes pene spargis formidine pene.
  • 573 (source): Quidam dixit 'ovis', ubi dicere debuit 'ovis'.
  • 574 (source): Quidam leno planus, locus est par area planus.
  • 575 (source): Quis vetat audiri, que fas nec inutile sciri?
  • 576 (source): Quisque screator erit, hominum Deus ipse creator.
  • 577 (source): Quisquis in arte rudis, arti contraria rudis.
  • 578 (source): Quo cum persona sunt cautis(?) persona templa
  • 579 (source): Quo plus hec renitens est ne sit casta renitens.
  • 580 (source): Quod nimium commedis commedis non assimilaris
  • 581 (source): Quod tenere teneri cupiere tenere teneri
  • 582 (source): R duplat arrabo quod non duplabit arabo.
  • 583 (source): Rane cura palus, furis dampnacio palus.
  • 584 (source): Rebus securis est sepe minata securis.
  • 585 (source): Recia, regna plagas dicunt et vulnera plagas.
  • 586 (source): Redditus a reddo, reditus redeo tibi format.
  • 587 (source): Regula dic utraque placet ut uincis in utraque
  • 588 (source): Res ea vilis ovis, que non melior tribus ovis.
  • 589 (source): Res est sincera, res sinceris est quoque pura, / Et cum praedictis sincere signat idem.
  • 590 (source): Res immunda penes meretrices est prope penes.
  • 591 (source): Rex bisso renitens asinus fit clune renitens
  • 592 (source): Romule, parce Remo: caret ecce ratis tua remo.
  • 593 (source): Rure fugo lepores urbis fugiendo lepores
  • 594 (source): Rustica si satura sis, non minus esto satura.
  • 595 (source): Rusticus arva fodit que talia quid sibi fodit.
  • 596 (source): Sandala presul habet, opprobria scandala dices.
  • 597 (source): Sarcina saburra navis, dux Sabura belli.
  • 598 (source): Saxa manu iacere mihi non placet, immo iacere
  • 599 (source): Saxa maris crepido fluctus sonat alta crepido
  • 600 (source): Scindo scidi scicidi dant prisci cedo cecidi
  • 601 (source): Scire facit mathesis set divinare mathesis
  • 602 (source): Scorto nemo placet, nisi dextram munere placet.
  • 603 (source): Scribere sublatus pone(?) scribere malingnus
  • 604 (source): Scribimus hoc dicrona set talia nostra talia
  • 605 (source): Semper amore care, ne te careas, michi care.
  • 606 (source): Separet ut cunctis hic se, separet in armis.
  • 607 (source): Sepe bibes et edes, si dapsilium colis edes.
  • 608 (source): Seriam sallite carnes ne sallite sallo
  • 609 (source): Serlo docetur uti non doctus amoribus uti.
  • 610 (source): Servat ab hoste latus artum clipeus michi latus.
  • 611 (source): Servit servitus sed servus servitus optat.
  • 612 (source): Seuio seuimus faciet sero seuimus optat
  • 613 (source): Severis O veniam nobis, pia virgo, severis.
  • 614 (source): Si bene regna regis, tu dignus nomine regis.
  • 615 (source): Si bene stat, sic sit; si non, quis non male dixit?
  • 616 (source): Si curamus idem, duo non sumus, immo vir idem.
  • 617 (source): Si dicaris Abbas, ideo non diceris abbas.
  • 618 (source): Si dicas afatim, tunc significabit abunde, / Dicas affatim, facunde significabit: Est afatos primi caput, affatumque secundi.
  • 620 (source): Si far vere sero, crescunt michi semina sero.
  • 621 (source): Si ita uoles per rerum sponso per rerum perere
  • 622 (source): Si me uis colere mihi dulcis amica colere
  • 623 (source): Si me vis alere fortassis alumpnus alere
  • 624 (source): Si mihi plus aberis dicam quod tardus aberis.
  • 625 (source): Si placeo nulli, quid nullo carius ulli?
  • 626 (source): Si potare potes vinum, cur flumina potes?
  • 627 (source): Si quid ineptus edo, deus est placabilis edo.
  • 628 (source): Si quis vivus "humor" profert, non proferet 'humor'.
  • 629 (source): Si sit condita bene. condita creditur esca
  • 630 (source): Si tibi vera gero tibi fallax non ero gerro.
  • 631 (source): Si transire velis maris undas, utere velis.
  • 632 (source): Si tua scripta lego, lege scriptum, quod tibi lego.
  • 633 (source): Si uis dirigere benedico iunge rigere
  • 635 (source): Si vitium remanet lacrime mihi gutta remanet.
  • 636 (source): Sic distingue: liquor pro fluxu, pro fluo liquor.
  • 637 (source): Sic ego vina colo: lego, calco, gutture colo.
  • 638 (source): Sic gaudere libet, ut amans mea gaudia libet.
  • 639 (source): Sic illi canere dixerunt dico canere
  • 640 (source): Sic presentis, icit, sic preteriti sonet, icit.
  • 641 (source): Sic presentis, odit, sic preteriti sonet, odit.
  • 642 (source): Sic wltu renitens sis fraudi vita renitens
  • 643 (source): Sicut avarus emi voluit sua, prodigus emi.
  • 644 (source): Silva tenet leporem, sapientis ligua leporem
  • 645 (source): Silvis paste vagis, cum fratre tuo, Reme, vagis.
  • 646 (source): Sinceris a carie sinceris palma paratur
  • 647 (source): Sinceris a carie, set sinceris sine cera
  • 648 (source): Sinum de uase dicas, sinus esto puellae: / Primam producas primi breuiesque secundi.
  • 649 (source): Sit coniunx reducis quam tu menolae reducis
  • 650 (source): Sit membrum prearus orti deus esto prearus
  • 651 (source): Sit semel hoc scitum sit in omni carmine notum
  • 652 (source): Sorde luti linitis oleique liquore linitis
  • 653 (source): Sordibus egere te vel eis cogeris egere.
  • 654 (source): Spem presentat opis, cum terram visitat Opis.
  • 655 (source): Spernere pingue serum non me facies nisi serum.
  • 656 (source): Sponsus quam subarat prius arrabone subarrat
  • 657 (source): Spuma sepe litus locus est, quem nomino litus.
  • 658 (source): Stabunt statura, nescit vaga stare statura.
  • 659 (source): Stella maris maria fac micia uirgo maria
  • 660 (source): Stelle septene spatium septenne tenebunt.
  • 661 (source): Strangulo suffoco, exstinguo suffoco dicas, / Quid bona ist ratio auxque focusque probant.
  • 662 (source): Stultus amusis erit, latomorum fertur amussis.
  • 663 (source): Stultus si qua refert, que sint ea nil, puto, refert.
  • 664 (source): Sub Christi latere scio sine fine latere.
  • 665 (source): Sub uestro latere uos credo posse latere
  • 666 (source): Suffocat extinguit suffocat guttura stringit
  • 667 (source): Sulcat nauta mare sed sulcant iugera marre.
  • 668 (source): Sum iocundatus quia fecundatus in arma / Fronte crucis set sum pessumdatus ade.
  • 669 (source): Sunt mala dicta mine, sunt vasa capacia mine.
  • 670 (source): Sunt matura mora pira, ficus, amigdala, mora.
  • 671 (source): Sunt mea cura novi versus, quia talia novi.
  • 672 (source): Sunt versus elegi quos elegi mihi dudum.
  • 673 (source): Talia sufficiant, lectores cetera cernant.
  • 674 (source): Tangere uis ignem tangere set acrius igne
  • 675 (source): Tantale, cuncta sitis, "Mea" dicens "omnia sitis".
  • 676 (source): Taydis est, quod emo corpus prece, fletibus, emo.
  • 677 (source): Te quia nocte calo, michi dicis "obes michi", calo.
  • 678 (source): Te sperno canere canere capud quia cerno
  • 679 (source): Te, Mars, ferre sudes iuvat, ut per prelia sudes.
  • 680 (source): Tegimen vix habito templis habito vir abito
  • 681 (source): Terga viri teretis pedibus fortasse teretis.
  • 682 (source): Tergeo tergere dat tergo tergere de re
  • 683 (source): Terram nullus aret, in qua spes seminis aret.
  • 684 (source): Tesea si queris Tesea laude frueris.
  • 685 (source): Tondere fullonum mos est tondere videntum
  • 686 (source): Trans mundi maria nos ducat uirgo Maria
  • 687 (source): Tu mihi da grabatum; da [scium sancte] grabatum.
  • 688 (source): Tu parvis butiris pasceris egoque butiris
  • 689 (source): Tu prees ore seni, cum sint anni tibi seni.
  • 690 (source): Tu prius aut perreris quam uasti posse pereris
  • 691 (source): Tu vitreis saphiris uteris, egoque saphiris.
  • 692 (source): Turpiter egere quos accio cogit egere
  • 693 (source): Uas est ex acere liquor in quo possit acere.
  • 694 (source): Uas est scutella, cutis est mea parva cutella.
  • 695 (source): Uas patere locus est patere uerbumque patere
  • 696 (source): Uasa recensita sed poma recensita dicas
  • 697 (source): Ue misere quantam venti misere puellam
  • 698 (source): Uenimus ad uitam pridem semperque uenimus
  • 699 (source): Uenimus hesterna presente uenimus in hora(?)
  • 700 (source): Uenimus in prisco, praesenti dico uenimus,
  • 701 (source): Uenti quique chorum ducant: inibi pete Chorum.
  • 702 (source): Uerbum curto, doma; longo, pro culmine, doma.
  • 703 (source): Uerbum turpe caco, facies turpissima Caco.
  • 704 (source): Uersus scandimus, ad fulgida scandimus astra.
  • 705 (source): Uertice cirritus animo ciritus habetur.
  • 706 (source): Uerus amans amici nomen conquerit amici
  • 707 (source): Uescerique instanti uesceris luce sequenti
  • 708 (source): Ueste decora me decora decoraberis ipse
  • 709 (source): Uestibus hos amicis facis et quod amicus amicis
  • 710 (source): Uilis sepe caro mea fit pro munere caro.
  • 711 (source): Uilis, inepte rudis, qui turpiter et male rudis.
  • 712 (source): Uincite peruersos victos uinxite potentes
  • 713 (source): Uincitur hec vectus vinxitur compede uinctus
  • 714 (source): Uir ferus est Amicus, ideo nullius amicus.
  • 715 (source): Uirgo decens amicis uite uelamen amicis
  • 716 (source): Uirgo manens eadem qua mors superatur eadem.
  • 717 (source): Uirgo procos amicis, mendacia dicis amicis.
  • 718 (source): Uirtus exharet nisi te dolor exaret intus.
  • 719 (source): Uis est rudentis asini vi victa rudentis.
  • 720 (source): Uis lapidem iacere poteris lapidando iacere
  • 721 (source): Uis prothos fugere prothi fugere timore
  • 722 (source): Uis tibi, lusce, peti te dici nomine Peti.
  • 723 (source): Uitis propago, bibit inde futura propago.
  • 724 (source): Uivere posse manes cum totus sanguine manes.
  • 725 (source): Unam semper amo, cuius non solvor ab hamo.
  • 726 (source): Uoco sequens leporem vocis non seruo leporem
  • 727 (source): Uos equitis teretis haste fragmenta teretis
  • 728 (source): Uos male proditis hominum qui proditis illos
  • 729 (source): Ut ciatis potent conuiuas queso ciatis
  • 730 (source): Ut facias adito notum festiuus adito
  • 731 (source): Ut fiat pannus currit per stamina panus.
  • 732 (source): Ut fundere fide personas fundere sperne.
  • 733 (source): Ut mea persona te tempore personet omni
  • 734 (source): Ut noscis(?) fodere. federe cubilia talpe
  • 735 (source): Ut potum recolat anus habet presepe recolat
  • 736 (source): Ut racione lites, animi prius excute lites.
  • 737 (source): Ut rem predicat vates sacra predicat are.
  • 738 (source): Ut sis celestis, non assimilare scelestis.
  • 739 (source): Ut te complacet bene complacet illud amico.
  • 740 (source): Utere nunc feteris post hec utere parandis
  • 741 (source): Utere, Phebe, die - nox est Trivie data die.
  • 742 (source): Uteris arte mala, dum turpia fert tua mala.
  • 743 (source): Uult locus esse Cana Galilee; stridula canna.
  • 744 (source): Uxoris tenere gremio mammasque tenere.
  • 745 (source): Ypodamia, redis victis cum Pelope redis.
  • 746 (source): Ysophus est herba confert medicamen ysophus
  • 747 (source): Acer non arbor, quoniam breuis est acer arbor
  • 748 (source): Me pannis amicis, me cunctis iunge amicis
  • 749 (source): Transcendens Arabas vidi quod nudus arabas.
  • 750 (source): In quo nulla fides, in eodem quomodo fides? / Carum nemo putet, cuius presentia putet (=Serlo, AppIIA P2; WP 2420)
  • 751 (source): Semper inesse iugis idcatur passio iugis
  • 752 (source): Femina vult parere, sed non vult ipsa parere
  • 753 (source): In vestro cacabo propter pulmenta cacabo
  • 754 (source): Quo propagatur generosa propago puerque
  • 755 (source): Nitere cum studio, si vis aliquando nitere
  • 756 (source): Si mihi daretis in scriptis scripta Daretis / De Troie bello presenti scripta libello, / Hec ego cum dictis vellem componere Dictis.
  • 757 (source): Tu mihi dares carmen, quod dat tibi Dares.
  • 758 (source): Non tribules homines, quos noveris esse tribules
  • 759 (source): Nudum, stulta, femur tege, ne de te male femur.
  • 760 (source): Femina claude femur, ne nos de te male femur
  • 761 (source): Doctrinam mathesis notat, set divinare mathesis
  • 763 (source): Conditus urbs. conditus olus. set conditur aurum
  • 764 (source): Tondemus barbas crines. set tondimus herbas.
  • 765 (source): Te stipe me statere. nolo dicer/e lingua statere
  • 766 (source): Omen habens arator fuerat diurnus arator
  • 767 (source): Amabo dilectus qui diligit hunc et amabo
  • 768 (source): Purum far acere comedens non dicat acere
  • 769 (source): Pignus amans alere melius tu semper alere
  • 770 (source): Nile licet biberis. nunquam de fonte biberis
  • 771 (source): Ferbum dum colere. tellus temploque colere
  • 772 (source): Postquam concidit. multos hic concidit unus
  • 773 (source): Conspicor grana qua conspicor in fore spica
  • 774 (source): Cantoris uoces sentencia cantoris arcet
  • 775 (source): Considet iste piger. dum considet grauis imber
  • 776 (source): Comata comedo. placeantque comata comedo
  • 777 (source): Compilat scriptum. set compilat iste pilosum
  • 778 (source): Ut ueneris cupido faueat mihi posco cupido
  • 779 (source): Educat hic natos educat ut ad mare magnos
  • 780 (source): Uiribus egide mentis non egide uincens
  • 781 (source): Emeris hunc multi set multo pluris emeris
  • 782 (source): Heremus mundo quamuis heremus sit in antro
  • 783 (source): Uersus elegi set non elegi mihi lecti.
  • 784 (source): Fallere uis fallere prius si denique fallis
  • 785 (source): Hii nequeunt fodere quoniam fodere superbe
  • 786 (source): Primo gignere poteris post gignere fore.
  • 787 (source): Constat te furere: siquid furere neccesse
  • 788 (source): Saxa uolens iacere nolebat pirra iacere
  • 789 (source): Hunida [sic] dic lauere. lauere set adde lauare
  • 790 (source): Bella bonis loquere. set prauis praua loquere.
  • 791 (source): Alta caue ligeris: ne limo nauta ligeris.
  • 792 (source): Libere si metricer: mihi dic iniusta libere.
  • 793 (source): Sub muli latere poterit bene musca latere.
  • 794 (source): Quamuis legere. legere transgressa: legere.
  • 795 (source): Liqueris arte frui ne quando per illa liqueris.
  • 796 (source): Legeris haut unquam contra legeris ut hostem.
  • 797 (source): Non tangat leuitas sacros culpanda leuitas.
  • 798 (source): Exquirat leporem uenatus causa leporem.
  • 799 (source): Nobis per maria maris assit stella maria.
  • 800 (source): Si prauus moreris. ne praua lauare moreris.
  • 801 (source): Occidit ipse paris quamuis occidit achillem
  • 802 (source): Hirce petens oleris: mensa gorgonis oleris.
  • 803 (source): Odimus ut fratres pariter si uosmet odimus
  • 804 (source): Nummis oblitus lethes est oblitus undis.
  • 805 (source): Hunc paciens patere tibi uult sua texta patere
  • 806 (source): Ne doleat parere (lacuna) parere cupisce.
  • 807 (source): Non habet patere qui cernit uasa patere
  • 808 (source): Optas pendere non optas pendere petre.
  • 809 (source): Quem tu pellere uis forsan pellere per illum.
  • 810 (source): Prodite uasa cici post hec prodite ministri.
  • 811 (source): Ut tu prepotes ius est qui prepotes urbe.
  • 812 (source): Permanet iste grauis donec permanet hic queuis.
  • 813 (source): Nil unquam petito: quo corripiare petito.
  • 814 (source): Plus iusto petitis ideoque carete petitis.
  • 815 (source): Est procerum species procerum corpus habere.
  • 816 (source): Peruicis pedibus tu peruicis effuge uirus.
  • 817 (source): Persona uerbifices persona set onama dices.
  • 818 (source): Predico dum legem penam predico futuram.
  • 819 (source): Pellite matres lactatis pellite frigus.
  • 820 (source): Tu tendis peritum te uolens esse peritum.
  • 821 (source): Non quereris quod quereris secam(?) quietis.
  • 822 (source): Ut libros relegat. hic ocia cuncta relegat.
  • 823 (source): Talia qui fingit metra non dat metra talia.
  • 824 (source): Saltibus in ueneris: nunquam ueneris adonis
  • 825 (source): Uenimus ut pridem: sic ante uenimus in edem.
  • 826 (source): Uteris ut parce: non his uteris auare.
  • 827 (source): Error ne detur tibi litera que geminetur.
  • 828 (source): Carmine quod sequitur si queras mox aperitur.
  • 829 (source): Aspiratur hara, non aspirabitur ara.
  • 830 (source): Calliopea sonat, quod Calliopeya format.
  • 831 (source): Ut cum dico: Metis, sed non vis parcere metis.
  • 832 (source): Rome, papa, sedes, et digna datur tibi sedes.
  • 833 (source): Ut cum dico: Caro venit pro munere caro.
  • 834 (source): Tu me, mater, alis, dum tollar fortibus alis.
  • 835 (source): Tu mihi sepe canis, quod curem cedere canis.
  • 836 (source): Est cleri cuculus, cuius tegit ora cucullus.
  • 837 (source): Clericulus noster, sed cleri culus in umbra.
  • 838 (source): Noctis non recidit, qui legum iura recidit.
  • 839 (source): Dimitto linquo, demitto mitto deorsum.
  • 840 (source): Dilucet ponit, delucet de tibi privat.
  • 841 (source): Discernit iudex, decernit, qui bene pugnat.
  • 842 (source): Est textus pannus, res est textoria panus.
  • 843 (source): Nolo, quando caco, pro sevo surgere Caco.
  • 844 (source): Que pullis cacabat, nido gallina cacabat.
  • 845 (source): Nec omino uacas qui ducis per fora uaccas
  • 846 (source): Non imitas adam peccato non scelus addam
  • 847 (source): Hic male mimum adit prece. qui sceleri scelus addit.
  • 848 (source): Paus adico tura nil addico plus prece pura.
  • 849 (source): Huic aditus fortis. quem territat additus ensis.
  • 850 (source): Illi detur ador cui mensa proximus addor.
  • 851 (source): Nil prodest agere penis aggere prepediente
  • 852 (source): Non est planus ager quoniam lurimus asperat agger
  • 853 (source): Dixerat hic allas: cum dicere debuit alas
  • 854 (source): Allia si sapias: alia mera parte requiras.
  • 855 (source): Dum te pignus alo. non es michi creditus allo.
  • 856 (source): Frigens igne cale uectus mare flamina calle.
  • 857 (source): Quem tam sepe calis qui transis in uia callis
  • 858 (source): Non equus ille calus est quem intrat male callus
  • 859 (source): Tectis pone phalas: ne cernentes ea fallas.
  • 860 (source): Me male quod male sapiat ne condito malle
  • 861 (source): Cum tibi magna pales faueat cur rustice palles.
  • 862 (source): Uberiore sale carnes in caumate salle
  • 863 (source): Sal crepitando salit: si quis primas male sallit.
  • 864 (source): Dic cito care uale qua procumbit latus ualle
  • 865 (source): Te nolebat ana uexisse minucius anna
  • 866 (source): Magni constat anas: cui per fluctus maris annas.
  • 867 (source): Iure uocatur anus. quam plurimus exarat annis.
  • 868 (source): Non hec plus ano sonitum toto dat in anno
  • 869 (source): Ut mage dulce canas: iungas ex ordine cannas
  • 870 (source): Cur canis in canis: albent cui tempora canis.
  • 871 (source): Desursum mana celeste precor mihi manna
  • 872 (source): Mecum mane mane: partem cupiens tibi manne
  • 873 (source): In lacrimis mano: quia pergo pedes sine manno.
  • 874 (source): Mulcet sepe manus mea qui placitat mihi mannus
  • 875 (source): Quod careo pane: facis o nimirum bone panne
  • 876 (source): Non est mens sana qua procedit mala sanna
  • 877 (source): Num bene te sanat: non te mea portio sannat
  • 878 (source): Est tibi tunc uanus cum granis est sine mannus(?)
  • 879 (source): Est hic pene lapis lapidis dans onoma lappis
  • 880 (source): Non ara sed ara fit sermo dignus in arra
  • 881 (source): Est simul baro non corpore sed uice barro.
  • 882 (source): Fuderunt caras animas apud agama carras
  • 883 (source): Hic mihi fit carus quia desunt robora carrus
  • 884 (source): Non est ut faris. te munit copia farris
  • </ul>