Jan Öberg, ed., Serlon de Wilton: poèmes latins, Acta Universitatis Stockholmiensis, Studia Latina Stockholmiensis 14 (Stockholm: 1965)

  • 16 (source): Absit ob illa queri, que noscis turpia queri.
  • 18 (source): Accipe, quas dicronas partes in carmine ponas,
  • 24 (source): Ad quid pignus alis, o Dedale, quod caret alis?
  • 36 (source): Ante fruere vadis per aquas, ubi dux michi vadis.
  • 46 (source): Basia plena favi michi das -- ideo tibi favi.
  • 52 (source): Care dico "mane", cum debeo surgere mane.
  • 53 (source): Carmina, Naso, canis pueris bona, non bona canis.
  • 54 (source): Carne, canore, comis me fallit femina comis.
  • 60 (source): Centum ducenti cedunt quandoque ducenti.
  • 64 (source): Clare, Phebe, mica -- dabitur tibi cum sale mica.
  • 85 (source): Credimus esse pedis strepitum -- tu, turgide, pedis.
  • 87 (source): Cuius colla nolis resonant, hunc tangere nolis.
  • 88 (source): Cum dape vescor, edo; sermonem, cum loquor, edo.
  • 95 (source): Cum post vina labes, non vini sed tua labes.
  • 99 (source): Cum sit functus Ytis, quo vir, coniunx, soror itis?
  • 100 (source): Cum sit nemo 'liber', qui non amat est homo liber.
  • 101 (source): Cum tua rura metis, vicini parcito metis.
  • 107 (source): Dactile, quid latitas? Exi! Quid publica vitas?
  • 109 (source): De Misus ede Misi, de mitto concipe misi.
  • 134 (source): Dic pro vase batum, proprio pro nomine Batum.
  • 137 (source): Dic, ut dico, cedo pro dic, pro supplico cedo.
  • 142 (source): Dicitur arbor acer, vir fortis et improbus acer.
  • 145 (source): Dico frequenter here "michi dic: michi noctibus here".
  • 154 (source): Docto crede duci, si vis ab eo bene duci.
  • 162 (source): Dum super alta sedes, casum prodit tibi sedes.
  • 165 (source): Dux ibi, Pluto, manes, ubi terrent tristia Manes.
  • 181 (source): En venit hora: veni, mea! Tu venies, ego veni.
  • 184 (source): Ergo versifico -- dic cuivis, que tibi dico.
  • 185 (source): Eris servus eris, si te species trahit eris.
  • 199 (source): Est in amore mori Veneris se subdere mori.
  • 210 (source): Est sine fraude furor michi, si mea gaudia furor.
  • 214 (source): Est tibi, Thay, nitor, in quem super omnia nitor.
  • 229 (source): Expers esse iugi Veneris nequeo prece iugi.
  • 242 (source): Fixum pone solum breve, longum mobile solum.
  • 246 (source): Forma senilis anus, pars quedam corporis anus.
  • 250 (source): Fur, obstante sera, non furta facit nisi sera.
  • 254 (source): Glebas, unce, vomis -- ideo nomen tibi vomis.
  • 255 (source): Grais Troia minans cecidit, non se bene minans.
  • 267 (source): Hic locus est mete: venit 'explicit'. Ergo valete.
  • 277 (source): Hoc in amore noto, quod eo me nescio noto.
  • 292 (source): Illis, si qua seres, dabis et byssum tibi Seres.
  • 296 (source): Implet mamma sinum lactisque coagula sinum.
  • 301 (source): In me, Serlonem, non respice sed racionem:
  • 304 (source): In rate triste malum, cum frangit navita malum.
  • 309 (source): In te, Cache, furis -- fraus cessat in Hercule furis.
  • 323 (source): Intrat nauta fretum, ventorum turbine fretum.
  • 327 (source): Iupiter inquit "ovo, quia Tyndaris exit ab ovo".
  • 350 (source): Ludum laudo pile, Plus laudo pocula pile.
  • 361 (source): Me gravat ille labor, pro cuius pondere labor.
  • 362 (source): Me mea merentem faciunt mala plura merentem.
  • 363 (source): Me terret quod humor, non terret quod sonat humor.
  • 384 (source): Mos me morosum, mora me facit esse morosum.
  • 387 (source): Multis multa dedi, que non cuperem michi dedi.
  • 390 (source): Mus ait "antra cavi non arta cavans male cavi".
  • 395 (source): Ne sis solus eques, tibi me per equum, precor, eques.
  • 403 (source): Nevos sepe lini calido de semine lini.
  • 405 (source): Ni stipe venires, quovis mage grata venires.
  • 406 (source): Nil ego sponte levo, quod sit lateri grave levo.
  • 407 (source): Nil mage triste fame, valide nil comparo fame.
  • 417 (source): Non alios cura, nisi qui curant tua iura.
  • 422 (source): Non decet illa legi, que sunt contraria legi.
  • 424 (source): Non eget ille fide, cui mentis gratia fide.
  • 426 (source): Non est dignus equo, cui carior est equus equo.
  • 428 (source): Non est tuta nisi sine Niso filia Nisi.
  • 432 (source): Non honerosa levis res est, non aspera levis.
  • 434 (source): Non levitate mole sed aque currit rota mole.
  • 437 (source): Non michi tolle pilum, ne te tollat tibi pilum.
  • 442 (source): Non probitate vires, nisi sint animi tibi vires.
  • 443 (source): Non sine prole parens, non sum nisi pareo parens.
  • 447 (source): Non tibi, Troia, dares famam, quam dat tibi Dares.
  • 453 (source): Notus voce canis annosaque tempora canis.
  • 456 (source): Nutrio curtat alo, producit spiritus alo.
  • 458 (source): O ver, quando venis, trahis e terre tima venis.
  • 470 (source): Orpheu, nulla fidis tangit, quos tangere fidis.
  • 483 (source): Per mare tuta natas comitans Nerey, Teti, natas.
  • 486 (source): Perflat summa Nothus, crebro michi flamine notus.
  • 495 (source): Pollice tango lyram, facio cum vomere lyram.
  • 496 (source): Pondera parva stipes, robur non fertile stipes.
  • 498 (source): Porcum nutrit ara, gentilis eum necat ara.
  • 509 (source): Presens, crede, scabit; non preteritum breve, scabit.
  • 513 (source): Prestat in ede focis iungi quam per mare focis.
  • 522 (source): Pro regione Tyro, pro forti milite tyro.
  • 528 (source): Pro veloce citus breviant, non de scio scitus.
  • 538 (source): Quamvis arte nates, tamen apparent tibi nates.
  • 539 (source): Quando ministro penum, diadema parum probo Penum.
  • 542 (source): Quas tu dente rapis, comes est inflacio rapis.
  • 546 (source): Que confusa sono distincta vocabula pono.
  • 559 (source): Qui diis templa dicant, qui dii sint, hoc michi dicant.
  • 566 (source): Qui rem nosse soles, dic 'solem', desine 'soles'.
  • 568 (source): Qui rigat, ille lavit; qui mundavit, bene lavit.
  • 573 (source): Quidam dixit 'ovis', ubi dicere debuit 'ovis'.
  • 575 (source): Quis vetat audiri, que fas nec inutile sciri?
  • 583 (source): Rane cura palus, furis dampnacio palus.
  • 584 (source): Rebus securis est sepe minata securis.
  • 585 (source): Recia, regna plagas dicunt et vulnera plagas.
  • 588 (source): Res ea vilis ovis, que non melior tribus ovis.
  • 592 (source): Romule, parce Remo: caret ecce ratis tua remo.
  • 602 (source): Scorto nemo placet, nisi dextram munere placet.
  • 605 (source): Semper amore care, ne te careas, michi care.
  • 609 (source): Serlo docetur uti non doctus amoribus uti.
  • 610 (source): Servat ab hoste latus artum clipeus michi latus.
  • 614 (source): Si bene regna regis, tu dignus nomine regis.
  • 615 (source): Si bene stat, sic sit; si non, quis non male dixit?
  • 616 (source): Si curamus idem, duo non sumus, immo vir idem.
  • 620 (source): Si far vere sero, crescunt michi semina sero.
  • 625 (source): Si placeo nulli, quid nullo carius ulli?
  • 626 (source): Si potare potes vinum, cur flumina potes?
  • 628 (source): Si quis vivus "humor" profert, non proferet 'humor'.
  • 631 (source): Si transire velis maris undas, utere velis.
  • 632 (source): Si tua scripta lego, lege scriptum, quod tibi lego.
  • 636 (source): Sic distingue: liquor pro fluxu, pro fluo liquor.
  • 637 (source): Sic ego vina colo: lego, calco, gutture colo.
  • 638 (source): Sic gaudere libet, ut amans mea gaudia libet.
  • 645 (source): Silvis paste vagis, cum fratre tuo, Reme, vagis.
  • 655 (source): Spernere pingue serum non me facies nisi serum.
  • 657 (source): Spuma sepe litus locus est, quem nomino litus.
  • 663 (source): Stultus si qua refert, que sint ea nil, puto, refert.
  • 670 (source): Sunt matura mora pira, ficus, amigdala, mora.
  • 671 (source): Sunt mea cura novi versus, quia talia novi.
  • 675 (source): Tantale, cuncta sitis, "Mea" dicens "omnia sitis".
  • 676 (source): Taydis est, quod emo corpus prece, fletibus, emo.
  • 679 (source): Te, Mars, ferre sudes iuvat, ut per prelia sudes.
  • 683 (source): Terram nullus aret, in qua spes seminis aret.
  • 689 (source): Tu prees ore seni, cum sint anni tibi seni.
  • 701 (source): Uenti quique chorum ducant: inibi pete Chorum.
  • 702 (source): Uerbum curto, doma; longo, pro culmine, doma.
  • 710 (source): Uilis sepe caro mea fit pro munere caro.
  • 719 (source): Uis est rudentis asini vi victa rudentis.
  • 722 (source): Uis tibi, lusce, peti te dici nomine Peti.
  • 723 (source): Uitis propago, bibit inde futura propago.
  • 725 (source): Unam semper amo, cuius non solvor ab hamo.
  • 736 (source): Ut racione lites, animi prius excute lites.
  • 738 (source): Ut sis celestis, non assimilare scelestis.
  • 745 (source): Ypodamia, redis victis cum Pelope redis.