John of Garland, Accentarium (a.k.a. Ars lectoria ecclesie) (I’ve used Lincoln Cathedral Library MS. 132, ff. 81r-99v)

  • 2 (source): A feda Venere numquam venere Sicani.
  • 3 (source): A specio specula speculumque uel hoc speculare / Absque speculari speculabor in hoc speculari
  • 4 (source): A speculor specular dic esse specuque specular.
  • 6 (source): A vitii tribulis absit tua turba tribulis.
  • 11 (source): Abdicat hic spernens abdicat ut arma cohortis
  • 17 (source): Absit porrigo porci dum porigo carmen.
  • 19 (source): Actoris in spoliis actoris virtus habetur.
  • 20 (source): Ad celi decora nos erige, virgo decora.
  • 27 (source): Advolat a vanno granum cum flamine vano.
  • 28 (source): Aeris est cataractha porus cataduppaque terre.
  • 31 (source): Allevat, extollit; allevat, corpora planat.
  • 33 (source): Ambitus est uite set et ambitus decor illi
  • 42 (source): Aut aphatim dicas aphatos quia signat habunde / Aut dic affatim quod uult affatus aperte. / a uerbo fari de quo de crepita fatum / Fatum. mors. uita. canis. deus. ordo
  • 62 (source): Christe, mihi mana de celi culmine manna.
  • 63 (source): Christo dederis te si non dederis hosti.
  • 65 (source): Colla domate fera clausi sub domate tecti.
  • 68 (source): Compedis in nexu compedis turpiter arto.
  • 69 (source): Compilo, tollo pilos; compilo scripta librorum.
  • 73 (source): Conculcas acera, cumulatur thus in acera
  • 74 (source): Conditio condo, conditio condio format.
  • 77 (source): Consedere duces in nos considere promti.
  • 78 (source): Consiliis initis belli certamen initis.
  • 80 (source): Conspicor est video, conspicor colligo spicas. / Inspicoque acuo conspico prelia dico
  • 82 (source): Conuertens arabas deus hiis non litus arabas
  • 83 (source): Corde nequit cupido descedere longa cupido.
  • 86 (source): Cui messis metitur, cultor metitur agellum.
  • 94 (source): Cum pernice pede, cum pugno pernice pugnes.
  • 98 (source): Cum sis, Christe, lapis stabilis me surripe lappis.
  • 103 (source): Cum, frater, obis te vini surripis obbis.
  • 106 (source): Curia dat curas, meretrix Curiaque dolores.
  • 117 (source): Decido peccando, decido saxa secando.
  • 121 (source): Delinit hic delens, delinit propria mulcens.
  • 122 (source): Delirus hic cantat, delirus montibus errat.
  • 127 (source): Depilat ora pilis; non depilat sine pilis.
  • 129 (source): Desidet ipse piget set desidet grauius hostis
  • 131 (source): Despicor messem, liventem despicor hostem.
  • 132 (source): Di sit preposita sed dii sunt idola vana.
  • 135 (source): Dic pro veste capa, sed pars est cappa flagelli.
  • 141 (source): Dicetur fluvius rapidus, rabidusque catellus.
  • 144 (source): Dico Magdalene sed Magdalena legatur.
  • 146 (source): Dico toreuma thorum geometre dic theoreuma.
  • 147 (source): Dictio profertur, dicio dominatur in urbe.
  • 150 (source): Dis declinabis sed dis sit prepositiva
  • 152 (source): Dixerunt videre prisci sed dico videre.
  • 155 (source): Dum Iudas cecidit hunc mortis dextra cecidit.
  • 157 (source): Dum caligas caligo caligo lumina claudit.
  • 171 (source): Effeta discludens sonat; est effeta senectus.
  • 187 (source): Esse caducum dico caduldum quod casa fertur.
  • 189 (source): Est arbor ficus sed res est regia fiscus.
  • 191 (source): Est capitis cirrus, rex fortis in agmine Cirus.
  • 200 (source): Est in cantore quod non in cantore vate.
  • 201 (source): Est kurie dominus kurie sit tibi portus.
  • 206 (source): Est oblita Dei meretrix, tamen oblita sorde (Walther 7744)
  • 208 (source): Est pape bulla, Grece sententia bula.
  • 211 (source): Est sodes amabo, virtutem semper amabo.
  • 212 (source): Est tecti doma, studii celebrabile dogma.
  • 213 (source): Est tellus Amatus, est noster amicus amatus; Et si sit tellus, Amatuntis dat genitivo.
  • 216 (source): Est vates Arator, cultor telluris arator.
  • 217 (source): Est verbum supera, mulierum suppura dicas.
  • 219 (source): Est vestis poderis (typo?) non magni ponderis una.
  • 224 (source): Excitat hinc oritur, excitat nascitur inde.
  • 225 (source): Excitus exurgit, excitus tendit in hostem;
  • 230 (source): Expletis ciatis multi periere sciatis.
  • 236 (source): Far licor emollit, mola mobilis emolit illud.
  • 239 (source): Feruere sic frendo sic arido fragoque tergo
  • 240 (source): Fex auricalcum sed Flaccus fert oricalcum.
  • 244 (source): Fluminis araris plebs agrestis araris
  • 245 (source): Fonte laueris ut hoc te christi laueris unda
  • 252 (source): Gaudet equus phaleris cuius faleris ab arte.
  • 256 (source): Gratulor in silvis cuculo, per claustra cucullo.
  • 259 (source): H retinet Pasche sed non de pascere pasce; / Si veteres sequeris primum sub fine tenebis.
  • 261 (source): Hec renovata sapis, numerata sed illa tenebis.
  • 262 (source): Hee mihi sunt edere quas non edere capelle.
  • 263 (source): Henchie(?) non poteris bene si poteris ob esse
  • 268 (source): Hic luter est lavacrum, later hic quod tegula fertur.
  • 271 (source): Hic ubi calcabo violas non sponte cacabo.
  • 272 (source): Hic venit baro, venit tamen sine barro.
  • 275 (source): Hinnulus in siluis, hinule queruntur in ortis / Hoc petit .n. duplicem, cum simplice scribitur illud
  • 276 (source): Histrio vult canere, senior canere videtur.
  • 280 (source): Hostem vincire poterit qui vincere suevit.
  • 282 (source): Hostes quos honero non gratis rebus honoro.
  • 284 (source): Hostibus apparet rex hostis ut apparet arma
  • 285 (source): Hostis diffidit quem Christus diffidit olim
  • 287 (source): Huic si de te dederis cum toto pectore deris (sic)
  • 288 (source): I dicit vade, sed sunt hii quos amo docti.
  • 293 (source): Illos hamamus quos non ut oportet amamus.
  • 295 (source): Impius est Phalaris, studet ut falaris ab ipso.
  • 298 (source): In carnis tenere uiciis me nolo tenere (Walther 11690)
  • 299 (source): In fervente pira quicquid omnis femina Pirra.
  • 300 (source): In fundo patere scio crimina multa patere. (Walther 11785 (var))
  • 305 (source): In ripa Ligeris caveas ne forte ligeris.
  • 312 (source): In veteri cacabo veteri pro sorde cacabo.
  • 313 (source): In veteri carro caro venit munere caro.
  • 319 (source): Induo me galeam; galeatus duco galeam.
  • 321 (source): Innuba pronuba connuba subnuba corripiantur / Innubo cum pro. uel cum con. uel sub tibi producit.
  • 322 (source): Inter leuitas absit leuitas animorum.
  • 325 (source): Irrita ne fiant non irritemur ad iram.
  • 334 (source): Latro pendere debet, sed pendere lictor.
  • 341 (source): Liberet ut virgo nos exorare liberet.
  • 342 (source): Libris nocte vaca; tibi sit per pascua vacca.
  • 346 (source): Litem de statere dissolvit lingua statere.
  • 354 (source): Mannos dico feros quorum gerit ungula feros.
  • 355 (source): Margarita lapis sed Margareta puella.
  • 357 (source): Mater ut educat pullos hos educat ante.
  • 365 (source): Meiere mingentis; lis est metuenda Megere.
  • 370 (source): Merx mercicula sed mercedula dat tibi merces.
  • 372 (source): Miles amat leporem, sed virgo decora leporem (Walther 14839)
  • 374 (source): Millitis his ebetis non est quod semper hebetis.
  • 375 (source): Mirratur mirra, miratur dat tibi miror.
  • 378 (source): Mons est (Est mons Tra) Garganus, vir Garganus excolit illum (incola montis: Comp.)
  • 381 (source): Mors est decessus, removet discessus amicum.
  • 383 (source): Morticina cadunt ferro, morticina morbo.
  • 397 (source): Nec dicas ferra nec det pluralia ferum.
  • 411 (source): Nitere, formose, formosa mente nitere. (Walther 16952)
  • 412 (source): Nobilis est heremus, tamen hanc heremus adire.
  • 418 (source): Non audes legere quicquid legere priores.
  • 423 (source): Non deus est alius non est deitatis alius
  • 425 (source): Non est Egide devictus ab egide fortis.
  • 427 (source): Non est res mira quod stillat ab arbore mirra.
  • 429 (source): Non facias recte si vis mihi tendere rethe.
  • 433 (source): Non ibis molitum si molitum decus ibis
  • 436 (source): Non me subsanna tibi suplico, casta Susanna. (Walther 18005a)
  • 446 (source): Non tendit peritum qui vult audire peritum. (Walther 18574; 18666)
  • 449 (source): Nos accersimus sed nos accessimus aras.
  • 451 (source): Nos redimire velit redimit quos sanguine Christus.
  • 462 (source): Obnixus muris infundo pocula murris.
  • 463 (source): Obsonor iratus; obsonor prandia sumens.
  • 466 (source): Occultis additis, hostes, me semper aditis.
  • 467 (source): Offero dona viro; ditissimus est homo Vireo.
  • 472 (source): Ostentat mathesis quod sit fugienda mathesis.
  • 473 (source): Pannis pellitis algorem pellitis omnem.
  • 475 (source): Pastor cambucam, sambucam fert faleratus.
  • 477 (source): Pauper persona non est (mea) persona regi.
  • 478 (source): Peccatum ferimus si quos sine iure ferimus.
  • 479 (source): Peius conditur species que conditur intus.
  • 487 (source): Pergamus ut nutet pergamus milite cincti.
  • 489 (source): Pignere res dant e, per o dico pignora natos.
  • 490 (source): Pingit aculeus artat eculeus trait artus
  • 499 (source): Possidet edilis edes; caro fertur edulis.
  • 502 (source): Prelia dum petitis lugetis sepe petitis.
  • 511 (source): Presenti quereris sed forsan inde quereris.
  • 512 (source): Prestat dum comedo mihi comedo deus horam
  • 514 (source): Prestolor (Prestor Acc) expectans (-ens Acc); prestolor, [fio] (quero Acc) favorem.
  • 516 (source): Primam maledico dum produco maledico
  • 519 (source): Pro lingua glossa, dices in codice glosa
  • 520 (source): Pro nigro fuscus, pro musca dicito fucus.
  • 532 (source): Prodimus hic nosmet si non prodimus in hostes.
  • 540 (source): Quando uirent apia non invidet appia Rome.
  • 561 (source): Qui me suggilat, iugulat, sed scripta sigillat.
  • 563 (source): Qui misere vivunt non se misere Tonanti.
  • 569 (source): Qui satis ex olere, te numquam tedet olere.
  • 576 (source): Quisque screator erit, hominum Deus ipse creator.
  • 582 (source): R duplat arrabo quod non duplabit arabo.
  • 586 (source): Redditus a reddo, reditus redeo tibi format.
  • 587 (source): Regula dic utraque placet ut uincis in utraque
  • 596 (source): Sandala presul habet, opprobria scandala dices.
  • 597 (source): Sarcina saburra navis, dux Sabura belli.
  • 600 (source): Scindo scidi scicidi dant prisci cedo cecidi
  • 612 (source): Seuio seuimus faciet sero seuimus optat
  • 613 (source): Severis O veniam nobis, pia virgo, severis.
  • 630 (source): Si tibi vera gero tibi fallax non ero gerro.
  • 633 (source): Si uis dirigere benedico iunge rigere
  • 635 (source): Si vitium remanet lacrime mihi gutta remanet.
  • 639 (source): Sic illi canere dixerunt dico canere
  • 647 (source): Sinceris a carie, set sinceris sine cera
  • 652 (source): Sorde luti linitis oleique liquore linitis
  • 656 (source): Sponsus quam subarat prius arrabone subarrat
  • 660 (source): Stelle septene spatium septenne tenebunt.
  • 662 (source): Stultus amusis erit, latomorum fertur amussis.
  • 664 (source): Sub Christi latere scio sine fine latere.
  • 666 (source): Suffocat extinguit suffocat guttura stringit (Walther 30626a)
  • 667 (source): Sulcat nauta mare sed sulcant iugera marre.
  • 668 (source): Sum iocundatus quia fecundatus in arma / Fronte crucis set sum pessumdatus ade.
  • 672 (source): Sunt versus elegi quos elegi mihi dudum.
  • 673 (source): Talia sufficiant, lectores cetera cernant.
  • 681 (source): Terga viri teretis pedibus fortasse teretis.
  • 686 (source): Trans mundi maria nos ducat uirgo Maria
  • 687 (source): Tu mihi da grabatum; da [scium sancte] grabatum.
  • 693 (source): Uas est ex acere liquor in quo possit acere.
  • 694 (source): Uas est scutella, cutis est mea parva cutella.
  • 696 (source): Uasa recensita sed poma recensita dicas
  • 698 (source): Uenimus ad uitam pridem semperque uenimus
  • 714 (source): Uir ferus est Amicus, ideo nullius amicus.
  • 715 (source): Uirgo decens amicis uite uelamen amicis
  • 716 (source): Uirgo manens eadem qua mors superatur eadem.
  • 718 (source): Uirtus exharet nisi te dolor exaret intus.
  • 720 (source): Uis lapidem iacere poteris lapidando iacere
  • 733 (source): Ut mea persona te tempore personet omni
  • 737 (source): Ut rem predicat vates sacra predicat are.
  • 739 (source): Ut te complacet bene complacet illud amico.
  • 743 (source): Uult locus esse Cana Galilee; stridula canna.